Charter Document - 05550030
Charter Number: | 05550030 |
---|---|
Cartulary Title: | Oxford City Documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Inquisition |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Contigit die Jouis in festo Natiuitatis domini anno regni Regis Edwardi XXVII quod Edwardus de Hales qui prius fuerat attachiatus et in gaola villae Oxon detentus pro morte Fulconis Neyrmyt vnde indictatus fuit coram Ada de Spaldinge Coronatore fregit prisonam et fugit vsque ad ecclesiam S[ancti] Michaelis Borealis Oxon et ibidem se tenuit ab illo die vsque diem martis in festo Epiphaniae domini anno praedicto et eodem die coram Johanne de Osney Coronatore cognouit se fregisse prisonam domini Regis felonice pro eo quod interfecerat predictum Fulconem et abiurauit regnum Angliae et datus est ei portus Cestrie et idem Edwardus habuit in bonis die quo attachiatus fuit II lectos plumiales debiles cum II auricularibus debilibus pretij II s pannos lineos et laneos pretij III s VI d meremium pretij IV s vasa et alia minuta vtensilia pretij ij s VI d summa dictorum catallorum xij s et liberata sunt Magistro et fratribus Hospitalis S[ancti] Johannis extra portam Orientem per breve domini Regis secundum tenorem chartae domini Regis Henrici domini Regis Edwardi patris quae per eundem dominum Regem Edwardum confirmata est quod quidem breve liberatum fuit Christofero de Oxonia et Philippo de Wormenhall tunc Balliuis villae Oxon