Charter Document - 05550028
Charter Number: | 05550028 |
---|---|
Cartulary Title: | Oxford City Documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Inquest |
Date: | 1322 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In eodem Rotulo Contigit die lunae proximo ante festum Paschae anno regni regis Edwardi supradicto quod Willelmus de Aslebury mortuus fuit in Aula quae vocatur le Berehall in parochia S[ancti] Edwardi et eodem die venerunt praedicti Coronatores et eum mortuum viderunt et de morte eiusdem inquisitionem ceperunt per sacramentum Roberti le Marchall Benedicti de Tawyer Willelmi Colgath Thomae Auncell Ricardi Ceste Alexandris de Nedlew Johannis Pollard Ricardi Joye Johannis de la Corner Ricardi le Taillour Johannis le fletcher Thomae le Taillour qui dicunt per sacramentum suum quod dictus Willelmus de Aslebury die lunae in VIII dies precedentes mane in lecto suo cepit cultellum suum et percussit se ipsum sub vmbellico et in latere ex parte dextra et sic seipsum interfecit Item dicunt quod habuit iura sua ecclesiastica propter quod nullus erat inuentus Item dicunt quod habuit bona et catalla ut in libris pannis cultellis gladijs pretij j marcae et liberata fuerunt Andreae de Wormenhall et Johanni de Gonewardby tunc Balliuis villae Oxon