Charter Document - 05550027

Charter Document - 05550027


Charter Number: 05550027
Cartulary Title: Oxford City Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inquest
Date: 1322
Date type: Internal, Regnal, Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

In eodem Rotulo Contigit die lunae in crastino S[ancti] Valentini anno regni regis Edwardi supradicto quod Johannes Jordan inuenit Johannem de Bello campo mortuum in domo quae vocatur le Foukhall in suburbio Oxon in parochia S[ancti] Crucis et super eum leuauit hutesium et eodem die venerunt praedicti coronatores et dictum Johannem mortuum viderunt et de morte eius inquisitionem ceperunt per sacramentum Johannis de Tye Roberti de Stratton Willelmi de Tykhull Petri de Wadesworth Johannis de Lyncolnia Ricardi de Souch Walteri Sectoris Henrici le Sclatter Willelmi de Weston Roberti Olme Edwardi le Taillour et Roberti de Meton qui dicunt per sacramentum suum quod Willelmus de Stodhelm clericus in nocte praecedente propter contentionem inter ipsum et dictum Johannem prius ortam praedictus Willelmus de Stodhelm extraxit cultellum suum et vulnerauit dictum Johannem in latere sinistra usque ad cor et sic eum interfecit in regia strata et statim fugit nescitur quo Item dicunt quod nihil sciunt de bonis et catallis dicti Willelmi Plegii Inuentoris Johannes de Tye Ricardus de Louch

Source (click image below to view full size)