Charter Document - 05550014
Charter Number: | 05550014 |
---|---|
Cartulary Title: | Oxford City Documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Inquest |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Contigit die Jouis in crastino Sancti Nicholai Episcopi Anno regni Regis Edwardi XXX quod Johannes de Neushom clericus et doctor puerorum inuentus fuit mortuus in riparia de Charewelle iuxta Petipount Isabella vxor eius primo inuenit ipsum mortuum et statim leuauit hutesium Et eodem die visus fuit per Johannem de Oseneye Coronatorem et nullam habuit plagam nec aliquam aliam lesionem apparentem Et eodem die capta fuit inde inquisicio per Sacramentum Johannis Pylle Willelmi le Mareschal Henrici le Sclattere Johannis le Coupere Johannis Molendinarii Thome le Tayllore et Ade de Tywe Juratorum de parochia Sancti Petri in Oriente Radulphi Pistoris Johannis de Lecche Nicholai de Hanrede Henrici Sutoris Willelmi de Clobbere et Henrici le Taillore Juratorum de parochia Sancti Johannis Willelmi de Milton Thome Bygod Rogeri le Fleccherc Andree de Couele et Johannis de Cokesgraue Juratorum de parochia Beate Marie virginis Philippi le Gaunter Roberti de Ocle Johannis Fabri et Radulphi de Chilton Juratorum de parochia omnium Sanctorum Et omnes predicti Juratores dicunt super Sacramentum suum quod die lune proxima precedente dictus Johannes de Neushom ivit post prandium ad querendum virgas pro pueris quos docebat castigandis et ascendit super quandam salicem ad scindendum virgas juxta stagnum molendinae quod vocatur Temple Mile et per infortunium cecidit in aquam et se submersit Et dicunt predicti juratores super sacramentum suum quod non est aliquis culpabilis de morte ejus Plegii predicte inventricis de essendo [] Johannes de Farendon et Adam de Tywe