Charter Document - 05550011

Charter Document - 05550011


Charter Number: 05550011
Cartulary Title: Oxford City Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inquest
Date: 1301
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Contigit die Jouis in vigilia Epiphanie Domini Anno regni Regis Edwardi XXIX quod Robertus de Honniton clericus obiit in parochia Sancti Michaelis ad portam Borealem Oxonie et eodem die visus fuit per Johannem de Oseneye Coronatorem et nullam habuit plagam set totum corpus eius inflatum fuit et denigratum et maxime in dextra parte Inquisicio inde capta fuit eodem die Lune coram Coronatore predicto per Sacramentum Roberti de Derby Walteri de Grafton Walteri le Cordewaner Ricardi le Grasiere Willelmi de Cokesgraue et Ricardi de Cosynton Juratorum de parochia Sancti Michaelis Borealis Johannis de Mercham Gilberti Fayreye Ricardi de Leycestria Ricardi de Burencestria Reginaldi de Merschton et Simonis le Barbere Juratorum de parochia Sanete Mildride Thome le parmenter Jop le Parmenter Thome de Reding Willelmi Boneyre Henrici le Barbere et Rogeri de Walingford Juratorum de parochia Sancti Martini Roberti de Ardern Petri de Ekecestria Walteri le Cotiller Galfridi le Manneby Galfridi de Couele et Henrici le Lychefeld Juratorum de parochia omnium Sanctorum Et omnes predicti Juratores dicunt super Sacramentum suum quod die Sabbati in vigilia Circumcisionis Domini Anno predicto circa horam vesperarum predictus Robertus de Honnitone ascendit super campanile ecclesie Sancti Michaelis predicti et voluit iuuasse ad pulsandum campanas et per infortunium cecidit de campanili per quoddam foramen usque ad terram super latus dextrum ita quod totum corpus eius rumpebatur set languebat et vixit vsque diem Jouis in vigilia Epiphanie Domini proxime sequentis et habuit omnia Jura ecclesiastica Et dicunt omnes predicti Juratores quod non est aliquis culpabilis de morte eius

Source (click image below to view full size)