Charter Document - 05550008
| Charter Number: | 05550008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Oxford City Documents |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Inquest |
| Date: | 1300 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Rotulo officij Johannis de Osney et Willelmi de Fencote Doghe anno xxviii Edwardi i Contigit die Mercurij proximo post festum assumptionis Beate Marie virginis anno predicto quod Geruasius filius Johannis Maddak de Chirk de Wallia mortuus fuit in parochia S[ancti] Edwardi Oxon in Aula que vocatur Aula S[ancti] Edwardi Venerunt Coronatores predicti dicto die Mercurij anno predicto et ipsum Geruasium sic mortuum viderunt ibidem et de morte eius inquisitionem ceperunt de iv parochijs [] Qui dicunt per sacramentum suum quod die Mercurij proximo post festum S[ancte] Scholastice virginis anno predicto apud Oxonie in parochia Beate Marie virginis in Aula vocata Takkelesyn hora vesperarum Robertus le Porter de Wynchenden felonice percussit dictum Geruasium cum quodam baculo in capite vnde dicto die Mercurij proximo post festum assumptionis Beate Marie virginis obijt dicunt etiam quod felo statim fugit nescitur quo et quod nihil habuit in bonis quod sciunt Et appreciatur baculum ad ii denarios Nomina Juratorum in originali desunt
