Charter Document - 05548557
Charter Number: | 05548557 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Darley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Derb[] a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis xlii coram Johanne abbate de Burgo sancti Petri Rogero de Turkilby p[etro] de Perci et Johanne de Wiuell[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem de Derl[] querentem et Radulfum de Frecheuill[] de hoc quod idem Radulfus adquietaret ipsum de seruicio quod idem dominus rex exigebat ab eo de libero tenemento suo quod de eo tenet in Chillewell[] et unde idem abbas questus fuit quod cum teneat de predicto Radulfo feoda duorum militum cum pertinenciis in Chillewelle Rippel[] Pentriz et Ulkerthorp[] per servicium feodorum duorum militum et per servicium faciendi sectam ad curiam ipsius Radulfi et heredum suorum de Blacwell[] vel Notingh[] per aliquem liberum hominem suorum quando placitum fuerit in eadem curia per breue domini regis de recto et quando latro fuerit ibi iudicandus pro omni servicio balliui ipsius domini regis per defectum adquietancie ipsius Radulfi distringunt ipsum abbatem pro secta facienda ad curiam ipsius domini regis ipsius de Brokelstowe de tribus septimanis in tres septimanas et inde idem Radulfus qui medius est inter eos ipsum adquietare debet et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Derl[] tenend et habend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulfo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum faciendo inde servicium feodorum duorum militum tantummodo in scutagiis et similiter faciendo inde sectam ad curiam ipsius Radulfi et heredum suorum de Blacwell[] uel Not[] per aliquem liberum hominem suum quando placitum in ea fuerit per breue domini regis de recto uel latro in eadem iudicandus et faciendo inde pro ipso Radulfo et heredibus suis duas sectas per annum ad duos turnos vicecomitis cum ad turnos suos faciendum uenerit [in quibus predicta tenementa fuerint] in wapentak[] in quibus predicta tenementa fuerint pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et predictus Radulfus et heredes sui warantizabunt predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predicta tenementa cum pertinenciis per predicta servicia et eadem tenementa uersus dominum regem et heredes suos et omnes alios homines de predicta secta in omnibus aliis serviciis ad predicta tenementa pertinentibus adquietabunt et defendent imperpetuum Ita tamen quod predictus Radulfus et heredes sui per finem istum non tenebuntur adquietare homines et tenentes ipsius abbatis et successorum suorum de feodis illis de finibus wapentak[] nec auxiliis vicecomitis nec de aliis serviciis que ipsi homines et tenentes fecerunt die quo hec conuencio facta fuit Et pro hac recognicione warantia adquietacione et defensione fine et concordia idem abbas remisit et quiete clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Radulfo et heredibus suis omnia dampna que dicebat se habuisse occasione quod idem Radulfus ipsum prius non adquietaverat usque ad diem quo hec concordia facta fuit []
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Derb[] a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis xliidate coram Johanne abbate de Burgo sancti Petri Rogero de Turkilby p[etro] de Perci et Johanne de Wiuell[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem de Derl[] querentem et Radulfum de Frecheuill[] de hoc quod idem Radulfus adquietaret ipsum de seruicio quod idem dominus rex exigebat ab eo de libero tenemento suo quod de eo tenet in Chillewell[] et unde idem abbas questus fuit quod cum teneat de predicto Radulfo feoda duorum militum cum pertinenciis in Chillewelle Rippel[] Pentriz et Ulkerthorp[] per servicium feodorum duorum militum et per servicium faciendi sectam ad curiam ipsius Radulfi et heredum suorum de Blacwell[] vel Notingh[] per aliquem liberum hominem suorum quando placitum fuerit in eadem curia per breue domini regis de recto et quando latro fuerit ibi iudicandus pro omni servicio balliui ipsius domini regis per defectum adquietancie ipsius Radulfi distringunt ipsum abbatem pro secta facienda ad curiam ipsius domini regis ipsius de Brokelstowe de tribus septimanis in tres septimanas et inde idem Radulfus qui medius est inter eos ipsum adquietare debet et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Derl[] tenend et habend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulfo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum faciendo inde servicium feodorum duorum militum tantummodo in scutagiis et similiter faciendo inde sectam ad curiam ipsius Radulfi et heredum suorum de Blacwell[] uel Not[] per aliquem liberum hominem suum quando placitum in ea fuerit per breue domini regis de recto uel latro in eadem iudicandus et faciendo inde pro ipso Radulfo et heredibus suis duas sectas per annum ad duos turnos vicecomitis cum ad turnos suos faciendum uenerit [in quibus predicta tenementa fuerint] in wapentak[] in quibus predicta tenementa fuerint pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et predictus Radulfus et heredes sui warantizabunt predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predicta tenementa cum pertinenciis per predicta servicia et eadem tenementa uersus dominum regem et heredes suos et omnes alios homines de predicta secta in omnibus aliis serviciis ad predicta tenementa pertinentibus adquietabunt et defendent imperpetuum Ita tamen quod predictus Radulfus et heredes sui per finem istum non tenebuntur adquietare homines et tenentes ipsius abbatis et successorum suorum de feodis illis de finibus wapentak[] nec auxiliis vicecomitis nec de aliis serviciis que ipsi homines et tenentes fecerunt die quo hec conuencio facta fuit Et pro hac recognicione warantia adquietacione et defensione fine et concordia idem abbas remisit et quiete clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Radulfo et heredibus suis omnia dampna que dicebat se habuisse occasione quod idem Radulfus ipsum prius non adquietaverat usque ad diem quo hec concordia facta fuit []