Charter Document - 05540414
Charter Number: | 05540414 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Darley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta inter dominum Walterum abbatem de Derl[] et eiusdem loci conuentum ex una parte et Johannem de Ibul per consilium et assensum Rannulfi filii et heredis sui ex alia parte anno domini mccx ab incarnacione domini scilicet quod terre ille de quibus dictus Johannes aramiauit assisam contra memoratum abbatem scilicet super Sirewelleclif et cimiterium quiete remaneant abbacie de Derl[] Predictus uero Johannes et heredes sui tenebunt Aldewerk[] totam de abbate et conuentu iure hereditario saluis abbati et conuentui terris suis et tenementis cum omnibus pertinenciis et libertatibus sicut carte comitum de Ferr[] testantur saluis etiam Johanni et heredibus suis terris et tenementis suis cum libertatibus sicut carta Willelmi comitis de Ferr[] filii Roberti comitis testatur Reddendo inde annuatim abbati et conuentui de Derl[] dimidiam marcam argenti pro omnibus seruitiis ad eos pertinentibus ad festum sancti Michaelis donec predictus abbas uel eius successores perfecerint dicto Johanni uel heredibus suis stauramentum quinque hordewicarum pro c solidis annuatim abbatie soluendis ad festum sancti Michaelis et si abbas et conuentus tradiderint dicto Johanni uel heredibus eius unam hordewicam uel duas uel tres uel quatuor soluent inde abbati et conuentui secundum numerum herdewicarum firmam assignatam et tunc decident de dimidia marca secundum numerum hordewicarum et sciendum est quod a die illa et deinceps nec abbas uel conuentus ex sua parte nec Johannes uel heredes sui ex sua parte poterunt uel in uilla uel in campis de Aldewerk[] aliquas purpresturas facere nisi assensu et uoluntate utriusque partis Preterea de terra quam abbas et canonici habent de Sewalo filio Fulcheri et Roberto de Piro reddet predictus Johannes uel heredes sui eis annuatim ad predictum terminum xviii denarios pro omnibus seruitiis ad eos pertinentibus Ut igitur presens scriptum firmitatis robur optineat in perpetuum presentium sigillorum appositione corroboratur
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta inter dominum Walterum abbatem de Derl[] et eiusdem loci conuentum ex una parte et Johannem de Ibul per consilium et assensum Rannulfi filii et heredis sui ex alia parte anno domini mccx ab incarnacione dominidate scilicet quod terre ille de quibus dictus Johannes aramiauit assisam contra memoratum abbatem scilicet super Sirewelleclif et cimiterium quiete remaneant abbacie de Derl[] Predictus uero Johannes et heredes sui tenebunt Aldewerk[] totam de abbate et conuentu iure hereditario saluis abbati et conuentui terris suis et tenementis cum omnibus pertinenciis et libertatibus sicut carte comitum de Ferr[] testantur saluis etiam Johanni et heredibus suis terris et tenementis suis cum libertatibus sicut carta Willelmi comitis de Ferr[] filii Roberti comitis testatur Reddendo inde annuatim abbati et conuentui de Derl[] dimidiam marcam argenti pro omnibus seruitiis ad eos pertinentibus ad festum sancti Michaelis donec predictus abbas uel eius successores perfecerint dicto Johanni uel heredibus suis stauramentum quinque hordewicarum pro cnumeral solidis annuatim abbatie soluendis ad festum sancti Michaelis et si abbas et conuentus tradiderint dicto Johanni uel heredibus eius unam hordewicam uel duas uel tres uel quatuor soluent inde abbati et conuentui secundum numerum herdewicarum firmam assignatam et tunc decident de dimidia marca secundum numerum hordewicarum et sciendum est quod a die illa et deinceps nec abbas uel conuentus ex sua parte nec Johannes uel heredes sui ex sua parte poterunt uel in uilla uel in campis de Aldewerk[] aliquas purpresturas facere nisi assensu et uoluntate utriusque partis Preterea de terra quam abbas et canonici habent de Sewalo filio Fulcheri et Roberto de Piro reddet predictus Johannes uel heredes sui eis annuatim ad predictum terminum xviiinumeral denarios pro omnibus seruitiis ad eos pertinentibus Ut igitur presens scriptum firmitatis robur optineat in perpetuum presentium sigillorum appositione corroboratur