Charter Document - 05520008

Charter Document - 05520008


Charter Number: 05520008
Cartulary Title: The Surrey Endowments of Lewes Priory before 1200
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de dam Martin dono et Concedo dec et Sancto Pancratio et Monachis ibidem deo seruientibus in liberam Elemosinam Totam terram meam de Certeham et dimidiam Virgatam terre in Chepstede Has terras dono eis liberas et quietas et solutas ab omnibus Consuetudinibus et Seruiciis et ab omnibus rebus uersus Regem et me et omnes homines preter Murdre et denegeld Dono eis etiam Terciam partem decime mee dominii mei de Micheleham de omnibus rebus Testibus Oddone presbitero de Tinregge Gilleberto presbitero de Chepstede Waltero de Dammartin Morisio dapifero Roberto de Cruil Matheo de Longuil Nicholao presbitero de Occheham

Source (click image below to view full size)