Charter Document - 05510230

Charter Document - 05510230


Charter Number: 05510230
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord, Manumission
Date: 1283
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop in octabis sancti Johnnis Baptiste in anno regni regis Edwardi filii Henrici undecimo [] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matill de Mortuo Mari petentem per Johanne de Farmhales posito loco suo ad lucrandum vel perdendum et Rogerum de Lugouere et Thomam filium eius et Rogerum Adam Ricardum Johannem Hugonem et Robertum fratres ipsius Thome Annoram et Agnetem sorores eiusdem Thome de nayvitate ipsorum Rogeri de Lugouere Thome Rogeri Ade Ricardi Johanis Hugonis et Roberti Annore et Agnete unde placitum nayvitatis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Matill recognovit Rogerum Thomam Adam Ricardum Johannem Hugonem et Robertum esse liberos homines suos et illos cum tota sequela sua remisit et quietos clamavit de se et heredibus suis de omnimoda nayvitate et servitute inperpetuum Et pro hac remissione quietumclamancia fine et concordia idem Rogerus de Lugouere et Thomas Adam Ricardus Johannes Hugo et Robertus Annora et Agneta dederunt predicte Matille quadraginto solidos sterlingorum