Charter Document - 05510228

Charter Document - 05510228


Charter Number: 05510228
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord, Manumission
Date: 1262
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop in octabas sancti martini anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo septimo [] inter Radulfum le Botiller et Matildam uxorem eius petentes et Robertum filium Elie Cullebare deforc de nativitate ipsius Roberti unde placitum nativitatis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulfus et Matild recognoverunt predictum Robertum esse liberum hominem suum et eundem Robertum et totam sequelam suam remiserunt et quietumclamaverunt pro se et heredibus ipsius Matildis ab omnimoda nativitate et servitute inperpetuum Et pro hac remissione quietaclamatione fine et concordia idem Robertus dedit predictis Radulfo et Matilde unum spervar sorum