Charter Document - 05510227
Charter Number: | 05510227 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris uel audituris Matild de Seinliz de Stok salutem in domino sempiterno Noveritis me manumisisse et liberum fecisse et ab omni iugo servitutis et navitatis liberasse Robertum filium Roberti Mouly de Stok nativum meum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis et etiam omnino quietum clamasse de me et heredibus meis in perpetuum Altari sancti Nicholai in ecclesia de Stok Reddendo eidem altari singulis annis unam candelam cere die sancti Nicholai Ita vero quod nec ego predicta Matilid nec heredes mei nec aliquis nomine meo aliquod ius uel clamium occasione [servi]tutis et navitatis in predictum Robertum decetero poterimus exigere uel habere Set bene licet dicto Roberto cum tota sequela sua et omnibus catallis suis esse libere et quiete ubicumque voluerit ac Deus sibi providerit sine aliqua contradiccione mei et heredum meorum in perpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Jordano de Willeis de Stok Wilelmo le Veneur de eadem Radulfo Oym de eadem Willelmo filio Johannis de Anglechil de eadem Willelmo de Anglechil ad moram de eadem clerico Et aliis []