Charter Document - 05510218
Charter Number: | 05510218 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos litere presentes pervenerint Johannes Marmyon dominus de Wyntringham salutem in domino Noveritis me manumisisse Henricum filium Alexandri Lucas quondam nativum meum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis et eisdem omnimodis liberam condicionem concessisse Quare volo et concedo et quietum clamo in perpetuum pro me et heredibus meis quod predictus Henricus et eius sequela quieti sint ab omnibus exaccionibus et demandis que occasione alicuius servitutis vel nativitatis habere potero vel poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto Marmyon rectore ecclesie de Wyntringham domino Roberto de Burton rectore ecclesie de Wath Gilberto Basset Johanne de Wyntringham Galfrido de Wyntringham clerico Reginaldo de Biscopton et multis aliis Datum apud Wyntrintham die Iovis proxima post assumpcionem beate Marie virginis anno domini MCC nonogesimo quarto