Charter Document - 05510213
Charter Number: | 05510213 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presentem scriptum pervenerit Matildis filia Galfridi Swart salutem Sciatis me assensus et consensu Helie filii Ricardi Harald heredis mei concessisse et presenti scripto confirmasse Ricardum filium Hugonis Swift liberum esse in perpetuum Et quia volo quod dictus Ricardus et heredes sui sine calumpnia et contradiccione de me et heredibus meis et de omnibus hominibus sine fine sint liberi huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Mantel Rogero de Messend Galfrido filio Gervasii de Hugend Taylef filio Galfridi Thoma Mantel Henrico Iuvene Et aliis