Charter Document - 05510203
Charter Number: | 05510203 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Henricus de Matloc dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui et quietum clamaui Johanni filio Roberti In Angulo de Bestun quondam [nativo] Ius et clamium quod In eo habui uel habere potui et In corpore eius et In tota sequela sua Ita quod predictus Johannes amodo In perpetuum liber sit cum omnibus catallis suis et cum tota sequela sua Et quod Ego predictus Henricus de Matloc nec heredes mei post me In corpore et In catallis predicti Johannis uel sequele sue nullum clamium habere poterimus nec exigere Pro hac autem donacione et concessione et presentis carte mee confirmacione et quieta clamacione reddet mihi et heredibus meis predictus Johannes et heredes sui Annuatim unum denarium argenti vel unum par albarum cirothecarum tanti precii scilicet ad pasca []