Charter Document - 05510202
Charter Number: | 05510202 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sibilla de Bello Campo quondam Wxor Henrici Puterel de Thurmunstun ex concensu et bona voluntate filii mei Henrici Puterel de Bestun vendidi et quietum clamavi et hac presenti carta mea confirmavi Henrico de Matloc Johannem filium Roberti in Angulo de Bestun quondam nativum meum et catalla sua cum tota sequela sua et ius et clamium quod in eo et in catallis suis cum tota sequela sua habui vel habere potui Tenendum et habendum dictum Johannem et tota catalla sua cum tota sequela sua absque ulla calumnia dicto Henrico et heredibus suis de me et heredibus meis quiete in perpetuum ita quod predictus Johannes cum omnibus catallis suis et cum tota sequela liber sit apud me et apud omnes alios homines amodo in perpetuum Ego vero S[ibilla] predicta de B[ello] C[ampo] et filius meus Henricus et heredes nostri [quietam clamanciam corporis predicti Johannis et sequele sue] Pro hac autem vendicione et quieta clamacione et presentis carte mee confirmacione dedit mihi predictus Henricus [de Matloc] unam dimidiam marcam Wt hac vendicio et quieta clamacio [] Hiis testibus Galfrido de Vildebef de Chilvellia Roberto Aucupe de Hadinbur Willelmo de Mamecestre Radulfo filio Silvestri de Bestun Gervasio fratre eius Rogero clerico de Bestun Roberto de Stretleyhe Hugone Chince de Bestun et multis aliis