Charter Document - 05510168

Charter Document - 05510168


Charter Number: 05510168
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1202 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Thomas de Barwe filius Bertrandi de Barwe salutem Notum sit vobis omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Thomas de Barwe dedi et concessi et quietum clamavi de me et heredibus meis Willelmum filium Reginaldi de Barwe cum omnibus catallis suis et cum tota sequela sua in puram et perpetuam elemosinam Deo et Sancto Paulo et conventui ecclesie sancti Pauli Lond ibidem deo servientibus habendum et possidendum predictum Willelmum sicut liberum hominem libere quiete integre et in perpetuo honore pro una libra cere quam predictus Willelmus tenetur reddere annuatim predicte ecclesie Sancti Pauli ad conversionem sancti Pauli pro omnibus rebus ad luminare faciendum coram magno altari Ego vero Thomas de Barwe et heredes mei warantizabimus deo et ecclesie sancti Pauli et conventui ibidem deo servienti predictum Willemum cum tota sequela sua inperpetuum contra omnes homines sine omni coactione precepti et sine omni causa et sine omni detrimento predicti conventus predicte ecclesie sancti Pauli et prenominati Willelmi vel heredum suorum Et ut hec donatio et concessio et quieta clamatio et warantizatio rata sit et stabilis et inperpetuum inconcussa permaneat presentem cartam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Domino Alardo decano ecclesie sancti Pauli Magistro Waltero archidiacono Lond Ricardo archidiacono Essexie Ricardo archidiacono Colecestrie Petro thesaurario Ricardo iuniori Magistro Rogero Gileberto Banastre Rogero de Wigornia Magistro Willelmo de Poterne Iohanne de Sancto Laurentio Brando Ricardo de camera Ricardo de Finchelee tunc temporis canonicis sancti Pauli Petro de Gedeleston Willelmo de Dun et aliis