Charter Document - 05510135

Charter Document - 05510135


Charter Number: 05510135
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universitas S[ancte] Matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris Willelmus permissione divina Abbas monasterii S[ancti] P[etri] de Burgo et eiusdem loci conventus salutem in domino sempiternam Cum Willelmus de Walecot clericus qui de nativis nostris traxit originem desideret in sacerdotalis officio Deo deservire nolentes ipsum pro cuius morum venustate laudabile testimonium noscitur proclamare a suo proposito ratione servitutis impediri caritatis intuitu eidem concessimus quod possit a domino Linc episcopo vel alio quocumque ad ordines promoveri necnon beneficium ecclesiasticum assequendum liberum in domino tribuimus facultatem eidem In cuius rei testimonium presentibus sigilla nostra sunt appensa Dat[um] apud Burg S[ancti] Petri in crastino Ascensionis dominicae AD MCC nonagesimo septimo Anno et die supradicto in conventuale capitulo de Burgo S[ancti] Petri ego Willemus de Walecot clericus juravi tactis sacrosanctis evangeliis quod monasterium de Burg aut dominos meos abbatem et conventum ejusdem loci numquam inquietabo litigando aut aliquid in foro ecclesiastico vel seculari inpetrando nec aliam notam ingratitudinis contra eosdem perpetrando jura vel libertates eorum perturbando seu violando sed commodum et honorem predicti monasterii vel dictorum dominum meorum omni loco et tempore pro viribus meis procurabo et promovebo sic me Deus adjuvet et sancta evangelia