Charter Document - 05510128
Charter Number: | 05510128 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1180 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Unfridi de Bereford dedi et concessi Radulfo Priorem de N et eiusdem loci conventui Hugonem Molendinario hominem meum liberum et quietum cum omnibus catallis suis et cum omni progenie eius inperpetuum ita quod nec ego nec heredes mei de cetero poterimus quicquam calumpniari in eo vel in catallis eius aut in aliquo heredum suorum Ut autem hec mea concessio stabilis et firma inperpetuum permaneat presenti scriptum serie et sigilli apposicione eam corroboravi Hiis testibus []