Charter Document - 05510108

Charter Document - 05510108


Charter Number: 05510108
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes clericus de Touec salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse donacionem quam fecit patruus meus Albricus Deo et Sancte Marie de Luffeld et fratribus ibidem deo servientibus scilicet Philippum filium Leverici et liberos ex ipso Philippo et Matilda cognata mea provenientes liberos ab omni servili condicione ita quod idem Philippus et Matilda et heredes sui teneant mesuagium suum et iii acras in una parte campi et iii in altera et dimidiam acram in Langebreche et unam rodam in Gadishil ita quod hec predicta tenementa teneat de prefata domo libere et quiete reddendo annuatim ii solidos predicta quoque tenementa concedo prefato monasterio in puram et perpetuam elemosinam et liberam ab omni seculari servicio michi et heredibus meis pertinenti Testibus hiis Magistro Willelmo de Estenist et Philippo fratre eius Rogero fratre eorum Iohanne portario Henrico clerico Willelmo filio Henrici Rogero Tremerel