Charter Document - 05510105

Charter Document - 05510105


Charter Number: 05510105
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1254 - 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit domina Gracia de Insula salutem in domino Noveritis [me] dedisse et concessisse in mea libera viduitate et presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee [et] antecessorum et successorum meorum caritatisque intuitu Deo et beate Marie Lincoln et canonicis ibidem deo servientibus Radulfum North de Toutheby quondam nativum meum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis et totam terram suam cum toftis croftis pratis pascuis que dicti Radulfus et Alanus pater eius quondam de me tenuerunt cum omnibus pertinenciis suis et aysiamentis in villa et territorio de Toutheby et cum omni iure et clamio quod unquam habui vel habere potui in eisdem Tenend[um] et habend[um] in liberam puram et perpetuam elemosinam dictis ecclesie et canonicis libere quiete et pacifice inperpetuum Ego vero dicta domina Gracia predictum Radulfum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis et totum predictum tenementum cum omnibus suis pertinenciis sicut predictum est memoratis ecclesie et canonicis ac heredes mei contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus et ab omni servicio et exaccione seculari adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Roberto de Well Ricardo de Riggeby Ada de Insula militibus Ivone de Aluorth Radulfo de eadem Willelmo de Thorestorp Gilbert de Beseby clerico de eadem Simone de eadem et aliis