Charter Document - 05510091
Charter Number: | 05510091 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1215 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Fulco filius Mauricii de Templo dedi et concessi et quietumclamavi et presenti carta mea confirmavi intuitu dei et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum Deo et B[eate] M[arie] et ecclesie matrici Linc in liberam et puram et perpetuam elemosinam Philippum filium Henrici filii Thure de Timberlund nativum meum cum tota sequela sua et cum catallis suis liberum et quietum et ab omni condicione servili solutum de me et heredibus meis Ego vero Fulco et heredes mei hanc donacionem et concessionem et quietamclamacionem Deo et prefato ecclesie Linc contra omnes homines fideliter warrantizabimus inperpetuum In huius igitur rei robur et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus Thoma de Norton Henrico de Torepell Rogero de Neuport capellanis Magistro Hugone de Mares Willelmo de Tuxeford Ricardo de Neuport Osberto de Neuport Philippo de Tumba Thoma de Waltham Widone de Keles et multis aliis