Charter Document - 05510067
| Charter Number: | 05510067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Manumission |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Finis ii s[olidos] Redditus ob Memorandum quod Abbas de Hales et eiusdem loci conventus concesserunt liberum et quietum imperpetuum clamaverunt pro se et eorum successoribus Ricardo Titico de Burmingham et heredibus suis Thomam filium Johannis ad Portam de Werueley in Hales nativum eorum cum tota sequela et omnibus catallis suis ab omni nativitate et servitute Reddendo predictis Abbati et conventui unum obolum ad festum sancti Michaelis in toto tempore vite predicti Ita vero quod predicti Abbas et conventus nullum clamium nativitatis seu servitutis versus preductum Thomam vel sequelam suam vel catalla suas unquam de cetero exigere possint Pro hac autem concessione et quieta clamacione dedit dictus Ricardus dicto Abbati et conventui duos solidos argenti premanibus Teste curia
