Charter Document - 05510062

Charter Document - 05510062


Charter Number: 05510062
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1243 - 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Bern de Briseword divine pietatis intuitu et pro anima mea et antecessorum meorum concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Beati Petri de Eya conventuali et monachis ibidem Deo servientibus Benedictum fabrum de Pelecoc cum omni sequela sua habita et habenda in liberam puram et perpetuam elemosinam absque aliquo retenemento ad opus meum vel heredum meorum ita tamen quod dictus Benedictus et tota sequela sua per istam concessionem ad plenam perveniant libertatem In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus Willelmo de Hecham Willelmo Gernun Roberto filio eius Roberto Cole Ricardo de la Bruer Willelmo le porter Willelmo le Walur Ada de Bosco Willelmo fratre eius Johanne de Parva Thornham Saero clerico et aliis