Charter Document - 05510047
Charter Number: | 05510047 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1234 - 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Thomas Prior et conventu Dunelm ecclesie salutem in domino Noverit universitas vestra nos testimonium perhibere presenti scripto nostor quod Gaufridus filius Gilberti et Rogerus Deynte de Wlueston fratres et ipsorum heredes sunt et esse debent nostri liberi homines Et pro recognicione sue libertatis et fidelitatis et homagii quod ipsi et eorum heredes nobis facere debent in perpetuum reddent nobis annuatim in perpetuum ipsi et heredes eorum duos solidos argenti ad festum sancti Cuthberti in Septembri pro omni servicio consuetudine et demanda salvis nobis racionabilibus auxiliis ab eis et eorum heredibus nobis prestandis quocienscumque continget commune auxilium per terram nostram super alios liberos homines nostros imponi Et est sciendum quod dicti Gaufridus et Rogerus obligaverunt se fide media quod si servicia eorum viderimus nobis esse necessaria ad terras possessiones et alias res nostras custodiendas infra parochia de Billingham nos erimus propinquiores ad eorum servicia optinenda quam aliquis alius et ipsi erunt promtiores et proniores ad serviendum nobis quam alicui alii Et in huius rei testimonium et securitatem appositum est sigillum capituli nostri presenti scripto ex una parte et sigilla dictorum Gaufridi et Rogeri ex altera