Charter Document - 05510018
Charter Number: | 05510018 |
---|---|
Cartulary Title: | Manumission Charters [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Manumission |
Date: | 1219 - 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Aubri de Dersam remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Priori et conventui de Blybur totum ius et clameum quod habui vel habere potuimus in quadam terra in Dersam quam clamavi et petii a predictis priore et conventu nomine excambii pro quadam terra quam de predicto priore et conventu aliquando tenui in eadem villa de Dersam et quam Ernulfus filius Willelmi filii Walteri lucratus est coram justiciariis domini regis itinerantibus apud Donewicum pre breve domini regis de morte antecessoris ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis ex parte nostra aliquod ius vel clameum possumus habere erga dictos priorem et conventum vel aliquid ab eis exigere ratione dicti excambii ullo modo Pro hac autem remissione et quieta clamatione dederunt mihi predicti prior et conventus xl s[olidos] argenti et unam robam et unam cumbam ordei In cuius []