Charter Document - 05510006

Charter Document - 05510006


Charter Number: 05510006
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1188 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Hugo de Moles renunciaui illam clamacionem quam habebam aduersus Ginot Magnum de Blida et Thomam Leman et omnes fratres suos et sororem suam et totam progeniem illorum tam presentem et futuram et quietam clamaui Deo et ecclesie Sancte Marie de Blida solo intuitu caritatis Hanc igitur clamacionem quietam clamaui coram iusticiariis domini regis Anglie scilicet Huberto Waltero et aliis apud Blidam qui cum eo erant illo tempore quando dominus rex fecit colligere decimas per Angliam Et ne talis donacio aut heredum meorum aut aliorum malignitate reuocetur in irritum presentem cartam sigillo roboraui

Source (click image below to view full size)