Charter Document - 05500269

Charter Document - 05500269


Charter Number: 05500269
Cartulary Title: The Cartulary of Blythburgh Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220 - 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum audituris frater Hugo dei patientia dictus abbas de Langele et eiusdem loci conventus salutem in domino Noveritis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie sancti Andree de Claxtune et canonicis de Blybur eiusdem ecclesie rectoribus donationem quam Robertus de Essebi sacerdos fecit dicte ecclesie et canonicis memoratis videlicet mesuagium illud cum edificiis et pertinentiis in villa de Essebi quod iacet inter terram que fuit Roberti Burin et terram Willelmi Cowe et abuttat super pubplicam viam versus austrum habendum et tenendum in puram et liberam et perpetuam elemosinam sicut carta predicti Roberti sacerdotis quam inde habent testatur In [huius] rei testimonium presens scriptum sigillo capituli nostri corroboravimus