Charter Document - 05500268
| Charter Number: | 05500268 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Blythburgh Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1200 - 1243 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Essebi sacerdos concessi et dedi et hac [] deo et ecclesie sancti Andree de Claxtune et canonicis de Blybur eiusdem ecclesie rectoribus pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum mesuagium illud in villa de Essebi quod iacet inter terram que fuit Roberti Burin et terram Willelmi Cowe et abuttat super publicam viam habendum et tenendum eidem ecclesie et canonicis memoratis cum omnibus edificiis et pertinentiis suis in puram et liberam et perpetuam elemosinam Hiis testibus Willelmo de Kerdistune Rogero fratre eius Johanne de Helutone
