Charter Document - 05500267

Charter Document - 05500267


Charter Number: 05500267
Cartulary Title: The Cartulary of Blythburgh Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes le Gris concessi dedi et hac presenti [] Roberto de Essebi sacerdoti pro sexaginta solidis sterlingorum quos mihi dedit tres rodas terre in eadem villa de Essebi cum omnibus edificiis et pertinentiis suis scilicet que iacent inter terram que fuit Roberti Burin et terram Willelmi Couwe et abuttant super viam illi et cuicumque vel quibuscumque et quandocumque et ubicumque dare legare vel assignare voluerit sive perpetue religioni sive alibi habendas et tenendas in perpetuum de abbatia de Langele et de eiusdem loci canonicis libere quiete et pacifice reddendo inde annuatim predicte abbatie et dictis canonicis quatuor denarios videlicet ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis et de mandis Hiis testibus Roberto le Gris Johanne de Heligtone Radulfo filio eius