Charter Document - 05500257

Charter Document - 05500257


Charter Number: 05500257
Cartulary Title: The Cartulary of Blythburgh Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus comes Moritoni Warennie Bolonie omnibus fidelibus et hominibus suis de Donewico salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse in liberam et perpetuam elemosinam karissimis clericis meis canonicis de Blybur omnes terras quas habent in Donewico tam ex donatione fidelium quam ex emptione habituri sunt et hoc facio pro animabus patris et matris mee et anima mea et omnium predecessorum meorum Quare volo et firmiter precipio quod predicti canonici iam dictas terras cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad ipsas pertinentibus habeant et teneant bene et in pace libere et quiete et honorifice ab omni terreno servitio et seculari exactione absolutas sicuti meam dominicam elemosinam et prohibeo ne aliquam eis vel rebus suis molestiam vel contumeliam aut gravamen faciatis vel ab aliquo fieri permittatis sed eos et omnes terras eorum in Donewico protegatis et manu teneatis sicut res meas proprias nec aliquid ab eis exigatis de predictis terris vel exigi permittatis sed teneant eas in perpetuum liberas Testibus Turstano capellano Oswardo capellano Rogero clerico Petro justiciario et aliis