Charter Document - 05500253
| Charter Number: | 05500253 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Blythburgh Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Petrus de Donewico concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie de Blybur et canonicis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam domos meas in Donewico iuxta cimiterium sancti Martini cum omnibus ad ipsas pertinentibus habendas et tenendas de dominis feudorum sicut ego melius et liberius tenui Hanc autem concessionem et donationem feci eisdem canonicis pro salute anime mee [] et ut hec mea concessio et donatio firma sit et stabilis presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro filio Roberti Joze filio Ricardi et aliis
