Charter Document - 05491072

Charter Document - 05491072


Charter Number: 05491072
Cartulary Title: The Stone Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1246
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Prior de Stanes venit et petiit quod fiat inquisitio de articulis subscriptis videlicet quod cum esset implacitatus a Domino Rege super advocationem Ecclesie Sancte Marie de Castro Staffordie eo quod dicebat Adam Wymer et fecit Domino Regi intelligere quod dicta Ecclesia fuit Capella Ecclesie Beate Marie Stafford et ad eam pertinere deberet Dictus Prior hoc aperte contradixit quia cartas antecessorum Baronis Stafford [] dies anno regni Regis H filii R J xxx octavo datus esset ad dictam inquisitionem apud Westm coram Consilio Domini Regis omnibus modis recipiendam et dictus Prior suum attornatum cum cartis et instrumentis ad dictum diem et locum transmitteret dictus Adam oculte et maliciose quandam literam impetravit Domino Willelmo de Wilton quod dictam inquisitionem ad voluntatem dicti Ade de suis parochianis et consanguineis et merito Priori suspectis Reclamante Priore eodem die in Castro de Touteburi recepit []

Source (click image below to view full size)