Charter Document - 05490096
Charter Number: | 05490096 |
---|---|
Cartulary Title: | The Stone Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Papal, Feast |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Noverint universi [] quod cum olim inter Priorem et Conventum [] et Robertum filium Pagani de Eston ex altera super diversis articulis contingentibus terre de Stokes pertinenti ad dictos Canonicas controversie varie mote essent [] Prior et Canonici [] petiunt medietatem terre super Trente que Goselandes [vocatur] et unam acram prati [] petunt etiam sex acras integre que sunt in Cadeslesforlac quas habent ex testimento avi sui ut dicuut [] Dominus Robertus filius Pagani de Eston petit forinsecum servitium et homagium et relevium de medietate ville de Stoke quod subtraxerunt ei Canonici de Stanes tempore suo Petit et sequela hominum Canonicorum manentum apud Stoke ad molendinum suum de Eston quam dicti Canonici ei deforciant continue a tempore guerre [] Super hiis autem omnibus articulis compromiserunt partes dicte in Priores de Trentham et de Sancto Thoma et in milites Dominum W Panton et W Bagot de Hyda et Dominum Stephanum Meverel et Dominum H de Verdun et Magistrum Radulphum Lacoc ut eorum super eisdem pro omnia stent promisi et arbitrio [] Actum apud Stanes in capitulo die Translationis Sancti Thome Martyris pontificatus Gregorii Pape IX anno secundo