Charter Document - 05490084

Charter Document - 05490084


Charter Number: 05490084
Cartulary Title: The Stone Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1215 - 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Robertus de Stafford omnibus hominibus suis [] salutem Sciatis [] hanc conventionem factam esse inter Ecclesiam et Conventum Canonicorum de Stanis et Ivonem de Waleton et heredes ejus videlicet quod Ivo et heredes ejus et heres Robertus concesserunt et firmas et stabiles habent donationes et venditiones omnes quas predecessores sui scilicet Ernaldus et Enisanus et Eylina filia ejusdem Enisani fecerunt Ecclesie et Canonicis de Stanis in bosco et plano in terris [] Et omnes calupnias et reclamationes que ad ipsos spectare videbantur in perpetuum quietas clamaverunt Hoc quoque quod Ernaldus pater Ivonis solebat aliquando recipere ab hominibus Canonicorum de Stanis aratras et pretium pro pastura videlicet per annum pro unoquoque animali unum obolum omnino remiserunt [] Hanc igitur conventionem in presencia mea et aliorum multorum factam ego Robertus exparte mea ratam et firmam habens eam sicut principalis dominus feodi tam presentis scripti annotatione quam sigilli mei munimine corroboravi Hujus rei testes sunt Robertus de Eston Godefridus Bras Nicolaus de Clopton et Frethericus frater ejus Willielmus filius Wimundi Ricardus Capellanus Willielmus de Hildulveston Willielmus Boscepan Humfridus de Eston Radulfus et Henricus de Kenillworda Rogero de Wavere Willielmo Bissopp Waltero de Fuleford Ricardo fabro Hobet Cocus et multi alii

Source (click image below to view full size)