Charter Document - 05490008

Charter Document - 05490008


Charter Number: 05490008
Cartulary Title: The Stone Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1226
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Omnibus [] Herveus de Stafford [] Noverit universitas [] quod cum ego apud Tysho decidivi in languorem de quo in Curia Domini Regis tanquam languidus me essoniavi contra Dominum H de Aldithel Prior et Conventus de Kenilworth ex mera liberalitate et compassione concesserunt mihi et uxori mee et camerariis meis et filiis nostris ibidem juxta talamum meum reverentiam et excellentiam [] Nativitatis audire divinam per fratrem et Canonicum suum Petrum a die Natalis Domini usque Epiphan proximo sequentem salva indemnitate sua in omnibus et Ecclesie sue de Tisho Ego vero et heredes mei occasione hujus concessionis nullum jus cantarie in posterum in Curia nostra de Tisso clamabimus [] Hec conventio facta est anno Gratie MCCXXVI in crastino Beati Thome Apostoli Hii sunt testes Ricardus Vicarius de Tisso Robertus Capellanus de Kynton Magister Marcellus Officialis Domini Wygornensis Episcopi Dominus Walterus Deyville W de Stafford et Robertus fratres mei Nicholaus Ursus et alii

Source (click image below to view full size)