Charter Document - 05470995

Charter Document - 05470995


Charter Number: 05470995
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo Hugo de Laceio et Adeliza uxor ejus dederunt ecclesie Sancti Petri de Gloucestra ecclesiam Sancti Petri de Herfordia cum omnibus que ad eam pertinent pro animabus patris et matris et omnium parentum suorum et pro suis liberam et quietam in elemosinam tenend a monachis sub ipsis et sub heredibus eorum Abbas autem et monachi concesserunt eis societatem et beneficium loci sui facturi pro eis sicut pro semetipsis in orationibus Ipsi vero et corpora sua apud eos sepeliri et rerum suarum partem universam que eis contigerit monachis donari concesserunt Testibus Radulpho de Penebrugge Alexandro de Cormelis Radulpho filio Anschetilli Ansfrido de Ebroica Tiri de Sai Gotse dapifero Ernaldo de Uschamla Ricardo de Schetot Rogero de Wica

Source (click image below to view full size)