Charter Document - 05470985
| Charter Number: | 05470985 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1287 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Die Jovis proximo post octavas Pasche anno regni regis Edwardi quinto decimo apud Gloucestriam in itinere Willelmi Saham et Johannis de Metingham sociorumque suorum justiciariorum itinerantium ibidem Cum mote fuissent contentiones inter Johannem abbatem ecclesie Sancti Petri Gloucestrie ex una parte et Walterum priorem Lanthonie juxta Gloucestriam ex altera de hoc quod predictus abbas permitteret predictum priorem habere communam pasture sue in Brokworthe que pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa et etiam de hoc quod idem abbas permitteret eundem priorem de Lanthonia habere quoddam cheminum cum plaustris et carectis suis ad omnia necessaria sua carianda de maneriis suis infra comitatum Gloucestrie usque ad prioratum predictum Lanthonie per medium cujusdam prati ipsius abbatis quod vocatur Monkenmede j[uxta] Lanthoniam predictam et etiam de hoc quod predictus prior Lanthonie predicte questus fuit quod predictus abbas levavit [quo]ddam fossatum in Tuffeleye ad nocumentum liberi tenementi ipsius prioris in Bertona regis scilicet in quodam loco in Tuffeleye qui vocatur Monkenmede tandem in itinere predicto conte[ntiones] predicte ad instantiam communium amicorum utrumque conquieverunt in forma subscripta [videlicet] quod predictus abbas con[cessit] pro se [et] [su]ccessoribus suis et ecclesia sua Sancti [petri] Gloucestrie quod predictus prior et successores sui ecclesie sue Sancte Marie et Sancti Johannis Baptiste Lanthonie predicte de cetero in perpetuum [habeant] communam pasture sue in Brokworthe in quodam bosco ipsius abbatis adj[acente bosco dicti prioris] qui vocatur le Park ad omnimoda averia sua omnibus temporibus anni pertinentem ad liberum tenementum ipsius prioris et successorum suorum et ecclesie sue predicte in eadem villa Et similiter concessit idem ab[bas] pro se et successoribus suis quod [idem] prior et successores sui Lanthonie de cetero in perpetuum habeant quoddam [cheminum] cum plaustr[is et carectis sui]s ad blada sua et fena carianda et etiam ad victualia [et omnia alia necessaria] carianda post feni levationem per medium predicti prati de Monkenmede juxta Lanthoniam [predictam] usque in vigilia Omnium Sanctorum annuatim de cetero in perpetuum Et preterea si de cetero aliqui vel alique viam vel cheminum per predictum pratum aliis temporibus anni habuerint vel recuperaverint predicti prior et successores sui Lanthonie ibidem cheminum et viam habeant [et habebunt] simul cum ipsis et heredibus ac successoribus suis non [obstante compositione] et concessionibus sup[rascriptis] Ita tamen quod predicti prior et successores sui [habea]nt communam pasture ubicumque in predicto prato de Monkenmede tempore [apto] ad omnimoda averia sua exceptis porcis in forma subscripta videlicet in levatione fenorum predicti prati [quam ci]to boves vel alia averia ipsius abbatis vel successorum suorum in prato predicto intraverint ad pascendum [de ce]tero quolibet anno boves et alia [averia] ipsius prioris et successorum [suorum] cum averiis ipsius abbatis et s[uccessorum] suorum pratum predictum [licite] ingrediantur et pasturam [in predicto prato sine] impedimento vel contradictione ipsius abbatis vel successorum suorum in perpetuum [de cetero pacifice depa]scantur sed post asportationem feni libere ingrediantur et pascant predictum pratum sine impedimento ipsius abbatis vel successorum suorum in perpetuum Et [si predictus] abbas vel successores sui de cetero per se vel ministros suos averia sua de predicto prato [gratis detinere] voluerint postquam aliquid de feno asportaverunt ex tunc propter hoc quod non minus licebit an[nua]tim tempore predicto predictis priori et successoribus suis Lanthonie [cum] omnimodis averiis suis communicare in predicto prato exceptis porcis Et sciendum quod licebit de [ce]tero predictis priori et successoribus suis Lanthonie fugare porcos suos per porcarium suum vel per alios ministros suos per medium prati predicti de Monkenmede tempore apto ita tamen quod porci ipsorum prioris et successorum suorum moram longam non faciant ibidem pascendi nec per wardam factam et si per wardam factam ibidem foderint imporcantur et damna sic facta per fo ditionem porcorum predictis abbati et successoribus suis emendantur et si porci sine warda facta in predicto prato foderint sine parcagio re cruciabuntur et damna per considerationem duorum fidelium et legalium virorum emendentur Et preterea quia predictus abbas intellexit quod ministri sui predictum fossatum in Monkemede levaverunt ad nocumentum liberi tenementi ipsius prioris quod quidem fossatum continet in longitudine circiter sex perticas terre et in latitudine circiter sex pedes terre ideo per ministros suos idem abbas predictum fossatum prosternere fecit et in pristinum statum reducere fecit et cequare Et ita concedit pro se et successoribus suis predictum pratum cequatum remanere in perpetuum sine aliquo fossato in predicto prato de cetero levando sine assensu predicti prioris et successorum suorum Et pro istis concessionibus predictus prior concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero nullum cheminum clamabunt vel clamare poterunt ultra predictum pratum cum plaustris et carectis nisi a principio levationis feni usque ad predictum festum Omnium Sanctorum nisi alii ibidem cheminum habuerint vel recuperaverint sicut prius dictum est Ad omnia vero suprascripta fideliter observanda parti hujus scripti cirographati penes Walterum priorem Lanthonie et successores suos remanenti predictus Johannes abbas Sancti Petri Gloucestrie pro se et successoribus suis et ecclesia sua pre dicta sigillum capituli ecclesie sue Sancti Petri Gloucestrie predicte apposuit Et similiter predictus Walterus prior Lanthonie predicte sigillum capituli sui huic scripto pro se et successoribus suis apposuit Data die anno et loco supradictis
