Charter Document - 05470980
| Charter Number: | 05470980 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Foundation |
| Date: | 1143 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis in Christo fratribus universis Sancte Ecclesie filiis Robertus Herfordensis Dei gratia episcopus Dominum expectare sollicite et venientem gratulanter amplecti Quia Ecclesiam Dei regendam et in aliqua sui portione administrandam Domino permittente suscepimus ejus commoditati quoad possumus consulere ac providere credita nobis dispensatione debemus Quod ita recte fieri arbitramur si confracta solidando et que dissipata sunt in corpus unum redigendo tam incolumitati ejus quam ampliando divine cultui studuerimus deservire Quoniam igitur omnibus pie credentibus manifestum habetur nec forum religioni convenire nec castellum qui tumultus et sanguinum locus est servientium Domino paci congruere ecclesiam Beati Petri in foro Herfordie sitam et ecclesiam Sancti Guthlaci intra ambitum castelli ipsius inopportune positam et omnes possessiones et parochias et dignitates earum in unius ecclesie corpus redegimus et eam ecclesiam Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci quam extra civitatem ipsam in loco religioni aptissimo edificari fecimus ad serviendum Domino in perpetuum episcopali auctoritate sancivimus Et ne auctoritate nostra gravare quempiam aut juri cujuspiam prejudicare videamur tam his qui sunt quam filiis qui nascentur et exsurgent post nos presenti scripto notum facimus Rogerum De Port qui ecclesiam Sancti Guthlaci diu injuste utpote laicus tenuerat et possessiones ejus indigne distribuerat peccatum hoc grande humiliter cognovisse et in presentia mea et fratris Radulfi decani nostri et canonicorum nostrorum magistri Hugonis de Cliffort et magistri Hugonis de Norhamtona et domini Hugonis de Calco et aliorum tam clericorum quam laicorum quam plurium ecclesiam ipsam ut divinis officiis plenius assignaretur in manu nostra penitus refutasse Ipso itaque Rogero devote supplicante venerabili etiam fratre nostro Gilleberto abbate Gloucestrie et conventu ipsius benigne annuente predictas ecclesias in unam conjunximus et hanc illarum possessionibus dignitatibus et pertinentiis omnibus fundatam et dotatam perpetue Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci venerationi designavimus Et quia conventum fratrum ibidem Deo servientium et ibidem regulariter viventium per manum predicti abbatis Gloucestrie Deo disponente suscepturi sumus hanc ipsam Apostolorum et Sancti Guthlaci ecclesiam prefati abbatis omniumque successorum ejus obedientie et ecclesie Beati Petri Gloucestrie custodie et subjectioni capitulo ecclesie nostre in hiis omnibus unanimiter assentiente commisimus Quicumque ergo hoc pietatis opus pie attenderint manumque auxiliatricem ad hoc confirmandum cum fideli devotione porrexerint perpetuam que inibi agentur orationum communionem episcopalem a me qualicumque ecclesie ministro benedictionem a Summo autem Pontifice Christo eternam consequantur retributionem Amen
