Charter Document - 05470933
| Charter Number: | 05470933 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1287 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Abbas Gloucestrie venit coram justiciariis hic et per bilettum suum clamat habere liberam warennam in maneriis suis de Maismore Hardepirie Upledene Hineham Chircham et Prestone et liberam warennam in bosco sue de Tuffeleye quod est ultra Sabrinam et mercatum et feriam in manerio sue de Northleche et visum franci plegii in Hinetone et gratis vult respondere sine brevi Et quoad warennam dicit Quod illam clamat habere per cartam regis Henrici primi quam profert et que testatur quod idem rex concessit monachis de Gloucestria ut habeant warennas in tota terra eorum ultra Severnam in bosco et plane [] Teste Willelmo de Rochella apud Saresburiam Et quia ostendit cartam predictam et testatum est quod ea utitur sicut decet ideo quoad warennam inde sine die salvo jure regis [] Et quoad feriam et mercatum dicit quod ea clamat habere per cartam regis Henrici patris domini regis nunc quam profert et que testatur quod idem rex concessit abbati Sancti Petri Gloucestrie et monachis ibidem Deo servientibus quod habeant singulis annis unam feriam apud manerium suum de Northleche per tres dies duraturam scilicet in vigilia in die et in crastino Apostolorum Petri et Pauli et quod habeant ibidem singulis septimanis unum mercatum per diem Mercurii ita tamen quod predicta feria et predictum mercatum non sint ad nocumentum [] Data per manum venerabilis patris Radulphi Cicestrensis episcopi cancellarii regis apud Westmonasterium vicesimo secundo die Martii anno regni sui undecimo Et quia testatum est quod est in seisina de predictis feria et mercato ideo eat inde sine die ad presens salvo jure regis cum alias [] Et quoad visum franci plegii dicit quod quatuor et prepositus de Hynetone veniunt ad turnum vicecomitis ad presentandum cum aliis villis vicinis presentationes de hiis que emergunt extra villam suam de Hynetone sed omnia ea que emergunt infra villam suam de Hinetone sunt presentata in visa predicti abbatis apud Hinetone Et quesitus si habeat furcas et alia judicialia dicit quod furcas et tumberellos habet Et dicit quod ipse et omnes predecessores sui a tempore quo non extat memoria extiterunt in seisina de predicto visu et tali warento clamat habere predictum visum [] Et Willelmus Inge qui sequitur pro rege dicit quod ex quo predictus abbas cognoscit quod quatuor et prepositus veniunt ad turnum vicecomitis satis concedit seisinam domini regis et ideo preceptum est vicecomiti quod manu teneat dominum regem in seisina sua de predictis adventibus et permittat predictum abbatem gaudere seisina sua de libertate sua sicut hactenus usus fuit []
Markups
Names Markup:
Abbas Gloucestrie venit coram justiciariis hic et per bilettum suum clamat habere liberam warennam in maneriis suis de Maismore Hardepirie Upledene Hineham Chircham et Prestone et liberam warennam in bosco sue de Tuffeleye quod est ultra Sabrinam et mercatum et feriam in manerio sue de Northleche et visum franci plegii in Hinetone et gratis vult respondere sine brevi Et quoad warennam dicit Quod illam clamat habere per cartam regis Henrici primi quam profert et que testatur quod idem rex concessit monachis de Gloucestria ut habeant warennas in tota terra eorum ultra Severnam in bosco et plane [] Teste Willelmo de Rochella apud Saresburiam Et quia ostendit cartam predictam et testatum est quod ea utitur sicut decet ideo quoad warennam inde sine die salvo jure regis [] Et quoad feriam et mercatum dicit quod ea clamat habere per cartam regis Henrici patris domini regis nunc quam profert et que testatur quod idem rex concessit abbati Sancti Petri Gloucestrie et monachis ibidem Deo servientibus quod habeant singulis annis unam feriam apud manerium suum de Northleche per tres dies duraturam scilicet in vigilia in die et in crastino Apostolorum Petri et Pauli et quod habeant ibidem singulis septimanis unum mercatum per diem Mercurii ita tamen quod predicta feria et predictum mercatum non sint ad nocumentum [] Data per manum venerabilis patris Radulphi Cicestrensis episcopi cancellarii regis apud Westmonasterium vicesimo secundo die Martii anno regni sui undecimodate Et quia testatum est quod est in seisina de predictis feria et mercato ideo eat inde sine die ad presens salvo jure regis cum alias [] Et quoad visum franci plegii dicit quod quatuor et prepositus de Hynetone veniunt ad turnum vicecomitis ad presentandum cum aliis villis vicinis presentationes de hiis que emergunt extra villam suam de Hynetone sed omnia ea que emergunt infra villam suam de Hinetone sunt presentata in visa predicti abbatis apud Hinetone Et quesitus si habeat furcas et alia judicialia dicit quod furcas et tumberellos habet Et dicit quod ipse et omnes predecessores sui a tempore quo non extat memoria extiterunt in seisina de predicto visu et tali warento clamat habere predictum visum [] Et Willelmus Inge qui sequitur pro rege dicit quod ex quo predictus abbas cognoscit quod quatuor et prepositus veniunt ad turnum vicecomitis satis concedit seisinam domini regis et ideo preceptum est vicecomiti quod manu teneat dominum regem in seisina sua de predictis adventibus et permittat predictum abbatem gaudere seisina sua de libertate sua sicut hactenus usus fuit []
