Charter Document - 05470928

Charter Document - 05470928


Charter Number: 05470928
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assize
Date: 1286 - 1287
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Assisa de Edbolleya coram dominis Willelmo de Saham Johanne de Metingham clericis et Rogero Loveday et Ricardo de Boilounde militibus Johannes Pykoth petit versus Johannem abbatem Sancti Petri Gloucestrie unam virgata terre et dimidiam cum pertinentiis in Edbolleya ut jus suum in quas idem abbas non habet ingressum nisi post dimissionem quam Beatrix que fuit uxor Gilberti Pikot que illas tenuit in dotem de dono predicti Gilberti quondam viri aui proavi predicti Johannis cujus heres ipse est inde fecit fratri Johanni de la Felde quondam abbati Sancti Petri Gloucestrie [] Et abbas per attornatum suum venit et dicit quod non debet predicto Johanni rode respondere quia dicit quod predictus Gilbertus proavus ipsius Johannis cujus heres ipse est dedit concessit et carta sua confirmavit cuidam Henrico quondam abbati Sancti Petri Gloucestrie predecessori ipsius abbatis et ecclesie Sancti Petri et monachis ibidem Deo servientibus predicta tenementa cum pertinentiis in liberam puram et perpetuam elemosinam tenenda ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie predicte de predicto Gilberto et heredibus suis et obligavit se et heredes suos ad warantiam Et profert quandam cartam sub nomine predicti Gilberti proavi [] que predictas warantiam et concessionem testatur de sicut idem Johannes per predictum factum predicti Gilberti proavi [] teneretur ei predicta tenementa warantizare si ab alio implacitaretur Petit judicium si contra factum predictum actionem habere possit [] Et Johannes bene cognovit predictam cartam et quicquid in ea continetur sed dicit quod per factum illud ab actione repelli non debet quia dicit quod qualecunque factum proferat sub nomine predicti Gilberti quod idem Gilbertus se de tenementis predictis nunquam dimisit nec aliquem statum predicto Henrico abbati predecessori [] de tenementis predictis fecit Dicit etiam quod predictus Gilbertus obiit seisitus de predictis tenementis post cujus mortem eadem tenementa predicte Beatrici assignata fuerunt in dotem que quidem Beatrix tenementa illa postea predicto Johanni abbati predecessori [] dimisit Et quod ita sit petit quod inquiratur per patriam et abbas similiter Ideo fiat inde jurata [] Juratores dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa fuerunt predicti Gilberti Pikot qui quidem Gilbertus de eisdem tenementis feoffavit predictum Henricum quondam abbatem predecessorem predicti abbatis tenenda sibi et successoribus suis et ecclesie sue predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam et ipsum inde in seysinam posuit per quod feoffamentum idem Henricus abbas seysinam suam per quadraginta dies continuavit et postea idem abbas eadem tenementa predicto Gilberto et Beatrici uxori sue dimisit tenenda ad terminum vite utriusque ipsorum Gilberti et Beatricis Et dicunt quod predicta Beatrix predictum Gilbertum supervixit et post mortem predicti Gilberti per aliquantum temporis seisinam suam continuavit et postea tenementa predicta predicto Johanni quondam abbati [] reddidit Et quia convictum est per juratam istam quod predictus Gilbertus proavus predicti Johannis predictum Henricum quondam abbatem [] de predictis tenementis feoffavit et quod idem Gilbertus die quo obiit nihil habuit in eisdem nisi liberum tenementum tantum ideo consideratum est quod predictus abbas est inde sine die et predictus Johannes nihil capiat per juratam istam sed sit in misericordia pro falso clamio [] Hec sunt nomina juratorum dominus Robertus de Meysi miles dominus Willelmus de la Mare miles Henricus de Leye dominus de Sapertone Willelmus de Pembroke Henricus de Rues Rogerus de Quedesleye Robertus de Sudle Willelmus Basseth Ernys de Brocworthe Willelmus de la Forde Johannes de la Hyde de Winestone Petrus Damoisele

Source (click image below to view full size)