Charter Document - 05460892
Charter Number: | 05460892 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis Sancti Hyllarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Henrico de Bathonia Rogero de Turkeby Roberto de Notingham Jollano de Neofvile et Gilberto de Prestone justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Frethorne querentem et Johannem abbatem de Gloucestria deforciantem per Adam Marescallum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quadam piscaria in aqua de Sabrina Unde idem Johannes questus fuit quod Henricus abbas Gloucestrie predecessor ipsius abbatis injuste levavit predictam piscariam in predicta aqua ex opposito de Pucheacre ad nocumentum liberi tenementi ipsius Johannis et heredum suorum ita quod idem abbas et successores sui habeant in predicta aqua viginti puches sine contradictione ipsius Johannis et heredum suorum ita quod idem abbas et successores sui ibidem in predicta aqua nullo alio modo poterunt piscari nec plures puches habere in eodem loco nec idem Johannes nec heredes sui de cetero aliquam communam piscationis poterunt clamare in predicta aqua in predicto loco in perpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem abbas dedit predicto Johanni viginti marcas argenti