Charter Document - 05460881
| Charter Number: | 05460881 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Stokes que vacat ut dicitur cujus advocationem Gilbertus de Lacy clamat versus abbatem Gloucestrie qui venit per attornatum suum et dicit quod assisa non debet inde fieri quia ecclesia non vacat Immo quidam Granto clericus est inde persona ad presentationem ipsius abbatis et conventus Gloucestrie quindecim annis transactis et profert cartam egidii que hoc testatur Et attornatus Gilberti hoc cognoscit Et ideo abbas sine die et Gilbertus in misericordia Acta sunt hec apud Herefordiam coram justiciariis itinerantibus anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo primo
