Charter Document - 05460862
Charter Number: | 05460862 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Hyllarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo septimo coram Rogero de Turkeby Alano de Wassand egidio de Erdintone et Willelmo Trussel justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem abbatem de Gloecestria querentem et Johannem de Kerwarthin et Blandinam uxorem ejus deforciantes de uno mesuagio quatuor acris terre et dimidia cum pertinentiis in Overe unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Johannes et Blandina remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Blandine predicto abbati et successoribus suis et ecclesie de Gloucestria totum jus et clamium quod habuerunt in predictis mesuagio et terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas dedit predictis Johanni et Blandine quinque marcas argenti