Charter Document - 05460845
Charter Number: | 05460845 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit recognoscere utrum quadraginta pedes pasture ex una parte pontis Gloucestrie et quadraginta pedes ex altera sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam Sancti Nicholai Gloucestrie unde Willelmus Cucuel est persona vel laicum feodum abbati Sancti Petri Gloucestrie pertinens et abbas per attornatum venit et nihil dicit quare assisa remaneat sed ponitur in respectum quia omnes juratores amovit Sed Willelmus dicit quod custodia pontis Gloucestrie pertinet ad ecclesiam suam et pastura pertinet ad pontem et hac ratione clamat ipse eandem pasturam Et abbas per attornatum suum dicit quod pastura illa pertinet ad manerium suum de Mayesmore quod tenet ex dono regis Henrici senioris et inde profert cartam ejusdem regis que testatur quod ipse dedit Deo et ecclesie Sancti Petri et Serloni abbati Gloucestrie ad victum monachorum terram de Mayesmore et silvam totam et planum similiter sicut ipse rex melius illam habuit et inde ponit se super juratam quod pastura illa est de pertinentiis de Mayesmore Et ideo procedit assisa Juratores dicunt quod pastura illa est laicum feodum abbatis et non elemosina Et ideo consideratum est quod abbas eat quietus et Willelmus in misericordia pro falso clamio Acta sunt hec anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo primo coram justiciariis itinerantibus abbatibus de Radinge et de Evesham Martino de Pateshulle Radulpho Harang Roberto de Lexendene Johanne de Monemue apud Gloucestriam decimo septimo kalendas Augusti Eodem anno et die lecta est carta Willelmi de Pundelarge de cursu fontis qui dicitur Bersewelle ipso Willelmo presente et consentiente et postea inrotulata est in rotulis eorundem justiciariorum