Charter Document - 05460830
| Charter Number: | 05460830 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestriam a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Roberto de Lexintone Radulpho de Suthlega Willelmo de Culewrthe Jollano de Neville et Roberto de Haya justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rogerum Marescallum petentem et Henricum abbatem Gloucestrie tenentem de una virgata terre cum pertinentiis in Ledene unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Gloucestria totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Pro hac autem remissione et quieta clamantia fine et concordia idem abbas dedit predicto Rogero unam marcam argenti
