Charter Document - 05460828

Charter Document - 05460828


Charter Number: 05460828
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1225
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis Purificationis Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis none coram Martino de Pateshulle Thoma de Multone Thoma de Haydone Roberto de Lexindene Galfrido le Sauvage justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam abbatem Gloucestrie petentem per Henricum le Bel positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum filium Roberti de Horcote quem Ysabella de Horcote vocavit ad warantum et qui ei warantizavit tenentem de una virgata terre et uno molendino cum pertinentiis in Horcote unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit predictam terram et molendinum cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Gloucestria et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas concessit eidem Roberto et heredibus suis totam predictam terram et molendinum cum pertinentiis tenendum et habendum de predicto abbate et successoribus suis in perpetuum Reddendo inde annuatim duas marcas argenti ad quatuor terminos scilicet in vigilia Pasche dimidiam marcam in vigilia Sancti Johannis Baptiste dimidiam marcam in vigilia Sancti Michaelis dimidiam marcam in vigilia Natalis Domini dimidiam marcam pro omni servitio []

Source (click image below to view full size)