Charter Document - 05460819

Charter Document - 05460819


Charter Number: 05460819
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange, Agreement
Date: 1144
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod anno Domini millesimo centesimo quadragesimo quarto inter domnum Gilbertum abbatem et monachos Gloucestrie et Walterum filium Ricardi filii Pontii in presentia domini Rogeri comitis Herefordie et proborum hominum hec est facta conventio Abbas ipse consensu totius capituli sui concessit Waltero et heredibus suis in perpetuum habenda manerium suam de Glasburia Et Walterus assensu Ricardi fratris sui concessit ecclesie Beati Petri Gloucestrie terram suam de Estlecche cum omnibus appenditiis suis in escambium hac tamen conditione ut ecclesia de Glasburia cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus in manu et possessione abbatis et monachorum Gloucestrie sicut hactenus ita et semper permaneat et ecclesia de Estlecche in manu et possessione prioris et monachorum Malvernie quibus ex dono predecessorum Walteri jam diu assignata illibata est et inconvulsa permaneat Et ut hec conventio inter eos firma consisteret uterque alteri dominum Rogerum comitem Herefordie istius conventionis tenenda fide jussorem concessit et ipse se in istud plegium misit Hiis testibus

Source (click image below to view full size)