Charter Document - 05460807
Charter Number: | 05460807 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1257 - 1258 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod ego Henricus Thereforde dedi concessi et hac praesenti carta mea confirmavi domino Johanni abbati et conventui Sancti Petri Gloucestriae anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo secundo omnes redditus et omnes terras cum aedificiis superpositis quae habui in villa Gloucestriae videlicet quandam terram cum pertinentiis quam emi de Willelmo scriptore quae jacet inter terram quae quondam fuit Roberti de Hamme et terram Henrici de Quenhulle et aliam terram cum pertinentiis quam emi de Philippo de Hamme quae jacet inter praedictam terram quondam Willelmi scriptoris et terram quondam Willelmi Fernagu et totam terram cum pertinentiis quam emi de Roberto Belhoste quae jacet inter praenominatam terram quondam Willelmi scriptoris et terram sacristae domus eorum et totam terram illam cum pertinentiis in venella archidiaconi quae jacet inter terram Philippi coci et terram Philippi de Quenhulle et totam terram illam cum pertinentiis quae jacet inter terram Galfridi Scin et terram Walteri de Homtone tenend et habend omnes praedictas terras cum omnibus pertinentiis suis adeo libere bene et in pace sicut ego eas tenui vel tenere potui Reddendo pro dictis terris redditus et londgabula quae ego pro eisdem reddere debui et consuevi Hanc autem donationem feci pro salute animae meae et eosdem abbatem et conventum in pleno hundredo Gloucestriae de praedictis terris in plenam seysinam posui et me ac haeredes meos exclusi in perpetuum In cujus rei testimonium []