Charter Document - 05460787

Charter Document - 05460787


Charter Number: 05460787
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

J[ohannes] permissione divina Herefordensis ecclesie minister humilis dilectis nobis in Christo filiis abbati et conventui Glovernie ecclesie de Chirchehamme nostre dyoecesis rectoribus salutem gratiam et benedictionem Quia ad procurationem nostram ratione visitationis in ecclesia predicta per nos facte nobis debitam vos non teneri contenditis nec quod nobis aut ecclesie nostre non debetur possessionis aut proprietatis jure a quoquam contra justitiam exigere aliqualiter intendimus vobis tenore presentium concedimus ut pretextu hospitii nostri ad quod in eadem ecclesia hac die Lune proxima ante Annunciationem Dominicam nos recepistis prejudicium vobis quo ad procurationem nostram non paretur nec ad eandem jure possessionis aut proprietatis de jure communi teneamini Data apud Flaxleye decimo kalendas Aprilis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo

Source (click image below to view full size)